Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 140


Datierung: 757 07 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Alderihi de pago Alsacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum conferimus vel in substancia pauperum, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine confidimus. Ego in dei nomen Aldricus in amore domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium Wizenburg in honore sancti Petri constructum, ubi David episcopus preesse videtur, porcionem meam in Bruningovilla XXV iurnales de terra arabile, de pratis III carradas, manso uno. In Mediovilla quicquid ibidem ad presens tam de alode parentum vel de qualibet adtracto possidere videor, totum et ad integrum a die presente, ea vero ratione, ut post hac die neque ego neque ullus de heredibus meis nullam repeticionem habeant de hoc, sed a die presente in potestatem ipsius sancti loci sit traditum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc donacionem venire aut inrumpere conaverit, imprimitus iram dei incurrat, et quod repetit evindicare non valeat, et insuper inferat ad parti visci auri libras III, argenti pondus II, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg in anno VI regnante Pippino rege, V kalendas augustas. Testes: Alderih qui hanc donationem fieri rogavit. Gerolf. Grabart. Heimberto. Liutrih. Eberheri. Liutheri. Horscuni. Ego Theotgarius scripsi.