Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 135


Datierung: (782-790)
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta Recchoni de Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. lgitur ego in dei nomine Rachio cogitans fragilitatis corporis, et totum inenne non parvum, set plurimum formidans, ut incertus vite meae excessu aliquid ante tribunum quod ne iudicis veniam addedisse. ldeoque dono ac deputo pro mercedem et remedium anime meae et pro stabilitate mea ad sacrosancta aeclesia sancti Petri apostoli que est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wizenburg, ubi Ermbertus episcopus preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quod dicitur Ecchenheimomarca iurnales X et ancillam I nomine Baduhilt. Hoc habeant teneant atque possideant, et suis abbatibus ibidem deservientibus proficiat in augmentum. Si quis vero, et cetera. Testes: Reccho. Ada. Heribertus. Ego Adallandus scripsi et subscripsi.