Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 136


Datierung: 745 03 16
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Odalhar de pago Alsacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg et est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis David episcopus preesse videtur. Ego enim in dei nomen Odalhardus cogitans dei reverenciam vel sanctorum et orationes cenobii monachorum propteraea dono ad ipsa casa dei donatumque esse volo, hoc est in agris vel in finis in Badanandovilla, in Crodo, in Lonenbocho, et est in pago Alisacinse et Spirinse, quicquid ibidem uisus sum habere in integrum, hoc est tam mansis mancipiis campis terris pratis vineis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus, omnia quicquid in illis locis suprascriptis uisus sum habere, in integrum tradimus ad possidendum, in ea vero ratione, ut dum advixero, habere debeam, et si mihi dominus ex legitima muliere et amabile filium dederit, tam ego ipse vel filius meu hoc habere debeamus, in ea vero racione, ut annis singulis donamus in argento vel in reliquo pretio ad ipsum monasterium vel ad ipsos monachos ad festivitatem natalis domini nostri Iesu Christi denarios IIII. Et si mihi ante aea aliquid contingit, ut mihi dominus heredem dederit, ipsas res supranominatas habeat in censum Batanandovilla, in Crodo, Lonentbuah in Spirense pago, ut ipsas res et mancipia cum peculiaris eorum revocent, et exinde agentes quod voluerint, et suis successoribus in dei nomen derelinquant habere potestatem in omnibus. Si quis vero, quod absit, nos ipsi, et cetera. Actum in monasterio Wizenburg publice, sub die XVII kalendas aprilis anno III regni domni nostri Hildirici regis. Testes: Hodalhar, qui hanc donacionem fieri rogavit. Urs. Wicbald. Gerbraht. Buabo. Waninc. Erbo. Abba. Ego Theotharius presbiter scripsi et subscripsi.