Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 134


Datierung: 783 07 29
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Liudoldi de Alisacinse.

Oportet christianis viam veritatis eligere ut sibi de caducis conparant premia sempiterna. Igitur ego in dei nomen Liudoldus presbiter dono ad monasterium Wizenburg quicquid mihi Thancolfus per wadium suum tradidit coram testibus, ut et ego tradidissem in elemosina eius ad casa sancti Petri quod est constructum super fluvio Lutra in pago Spirinse, ubi Ermbertus episcopus sive abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse iurnales V de terra aratoria, et mancipium I, nomen Isanbaldus. Hoc trado de iure meo in iurem dominationis vestre, ut ipsi custores qui ibidem deserviant, habeant teneant atque possideant, et quicquid exinde facere voluerint, Christo propitio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, qui contra hanc paginolam testamenti venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, inferat ad ipso monasterio auri libras II, argenti pondus III coactus exsolvat, et testamentum stabile permaneat, stipulatione subnexa. Actum publice in monasterio Wizenburg sub diae IIII kalendas augustas anno XV regni domni nostri Caroli regis francorum. Teste Liudoldo traditore. Et cetera. Ego Adallandus acsi indignus scripsi et subscripsi.