Datierung: 774 06 25
Ausstellungsort: Weißenburg - vor der Klosterpforte-
Ego enim in dei nomen Wisugar donatrix in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum, idcirco dono ad ipsum monasterium cuius vocabulum est Wizenburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra in pago Spirinse, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus preesse videtur. Hoc est portionem meam in pago Alisacinse in villa Ecchcnthorf iurnales V infra fine qui dicitur Scalchinbiunda, curtile uno cum clausura ad ipso curtile pertinente, ante foras porte ipsius monasterii vestri mancipium I, nomen Altrado, cum omni peculiare suo totum, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii hoc habeant teneant atque possideant, vel quicquid ex ipsa re facere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Actum in Wizenburg sub diae VII kalendas iulii anno VI regni domni nostri Caroli regis. Testes: Wisagart que hanc donationem fieri rogavit. Recho. Theodo. Ado. Helpholt. Aldman. Ego Garoinus scripsi et subscripsi.