Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 132


Datierung: 767 03 16
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Reginfridi de pago Alisacinse.

Ego enim in dei nomen Reginfridus donator in amorem domini nostri Iesu Christi remissionem peccatorum, idcirco dono ad monasterium Wizenburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est portionem meam in pago Alisacinse in Gerlaigovilla omnem portionem meam, quiquid in ipsa villa uisus sum habere et dominare ad integrum, tam terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus curtilis, in ea vero ratione ut ipsum monasterum vel custodes eius hoc habeant teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut ream inrumpere voluerit, divina illum ultio subsequatur, et insuper inferat coactus ad ipsum monasterium auri libram I argenti pondus duo, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg, sub die XVII kalendas aprilis anno XVI regni domni nostri Pippini regis. Testes: Reginfrit. Suabolf. Ortwin. Ego Garoinus scripsi et subscripsi.