Datierung: 767 11 02
Ausstellungsort: Weißenburg
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomen Gerrihchus cogitans fragilitatem corporis, et totam iehennam non parvum, set plurimum formidans, ut incertus vite mee excessu aliquid ante tribunum habeam, quod ne iudicit veniam merear, ideoque dono ac deputo pro mercedem et remedium anime meae et pro stabilitate mea ad sacrosancte basilice sancti Pctri apostoli, quae est constructa super fluvio Lutra in monasterio Wizenburg, ubi Erembertus episcopus rector esse videtur, hoc est quod dono in pago Alilsacinse in villa que dicitur Bullinthorf, quicquid Ratramno tradidi, et ille ipse tradidit ad monasterium Wizenburg, servum meum nomine Leudoldo cum hoba sua, et Luodorane cum infantis suis, hoc est habendi tenendi vendendi commodandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habehatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de eredibus nostris, qui contra hanc paginolam testamenti venire conaverit, aut eam infrangere voluerit, inprimis iram dei incurrat, et insuper inferat ad partibus monasterii auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat, et quod repetit, evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Acta publice in monasterio Wuizenburg, sub die IIII nonas novembris anno XVI regnante domno Pippino rege. Testes: Gerrih. Ratram. Ado. Ego Cadualus scripsi.