Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 130


Datierung: 791 02 02
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta Hardrati de pago Alsacinse.

Sacrosancto monasterio Wizenburg et est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Erembertus episcopus seu abbas eo tempore preesse videtur. Idcirco ego Hardrat cogitavi, ut aliquid de re mea traderem ad supradicto monasterio, quod ita et feci. Hoc est in pago Alisacinse in villa vel in marca Bruningestorf quicquid ibi mihi pater et mater derelinquerunt, hoc trado, id est tam terris domibus edificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, hoc trado atque transfundo de iure meo in iurem dominationis vestre, ut teneatis, possideatis, vel quicquid exinde ligeritis faciendi, Christo propitio in omnibus habehatis potestatem, successoribusque vestris relinquatis in augmentum. Si quis vero, et cetera. Actum sub die IIII nonas februarii anno XXIII regnante Carolo. Testes: Hartrat. Wulfico. Waldrih. Albrih. Rantwig. Ego Hildobodo scripsi et subscripsi.