Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 129


Datierung: (763-784, wahrscheinlich 774-779)
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Ruadlandi de pago Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. lgitur ego in dei nomine Ruadlandus in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem pecatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuris, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilica sancti Petri apostoli, qu est constructa super fluvio Lutra in monasterio Wizenburg, ubi Erembertus episcopus seu abbu preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quod dicitur Bruningovilla quicquid ibidem in ipsa villa habere uisus sum, tam de alode parente meo vel de qualibet adtractatu, tam terris domibus edificus pratis pascuis vineis silvis aquis aquarumve decursibus, et servum I nomine Winiger. Haec omnia et ex omnibus, sicut superius diximus, totum et ad integrum a die presente ibidem dono, ita ut et memorata basilica habeat teneat atque possideat et suis abbatibus ibidem deservientibus proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris aut ulla obposita persona qui contra hanc paginolam testamenti venire conaverit, aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus ipsius monasterii cogente fisco auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat, et quod repetit, evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg. Testes: Ruatlandus qui hanc paginolam fieri rogavit. Heithanrih. Ruadinc. Theodorih. Ego Garoinus scripsi et subscripsi.