Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 128


Datierung: 773 12 31
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Sigibaldi de Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg, quod est constructum in pago Spirense in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli principum apostolorum super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Erembertus presenti tempore episcopus seu abba esse videtur. Ego enim in dei nomine Sigibaldus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum seu pro requie anime meae vel genitoris mei Ratbaldi, et genetrice mea Attane sive Angilsuinde, idcirco dono ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo,hoc est res meas in pago Alisacinse in villis cognominatis in Matra villa, quicquid ibidem a die presente uisus sum tenuisse, tam terris casis casalis mancipiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus, ad integrum. Similiter in alia villa in Dauchendorf, in Biburesdorf, in Bruningestorf, in Gerlaichestorf, in Graenberege super Sura, quantumcumque in ipsis locis uisus sum tenuisse, a die presente ad integrum, quod mihi mater mea moriens dereliquid. Similiter in Bainenchaim, in Lithaim, in Franchenhaim quicquid in ipsis locis uisus sum habere et dominare, ad integrum, excepto uno curtile, quam Harioldus tenet. Similiter in Bruningowilare, in Gaizwilare totum et ad integrum, exccpto quod ego mea uxore in libeldote condonavi, tam mansis mancipiis terris domibus edificiis casis cassalis vineis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus, omnem portionem meam in ipsis locis ad integrum. Similiter in pago Spirense in villa Harieschaim, quicquid ibidem uisus sum habere ad integrum, in Huosinchoua iusta Lustati similiter quod mihi mater mea dereliquid moriens; in Hasalaha similiter; in Fraineschaim similiter, excepto illa silva, quod ego uxore mea in libeldote condonavi, in Unchenstaine, in Carlobacho marca, in Dachenhaimel, in Sulcia sicut ibidem mea continet postestas. De Matra de illa aeclesia medietate; ad Biburestorf illam totam que est constructa in honore sancti Martini. Et si filium genvero de legitima uxore, liceat cum ipsas res redimere cum sexcentos solidos, et si aliud est. ipsi monachi vel rectores ipsius monasterii ad illorum opus habeant, et non in naufragium ponant, aut aliunde, nisi ad ipso loco sancto ad serviendum, in rea vero ratione ut ipsa casa dei vel recto res ipsius monasterii res superius nominatas una cum mansis mancipiis vineis pratis pascuis silvis campis aquis aquarumve decursibus totum et ad integrum a die presente ad ipso monasterio volo esse donatum. Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi, quod absit, aut ullus de heredibus meis aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donacionem quam ego spontanaea voluntate fieri decrevi, venire temptaverit, aut eam inrumpere vel frangere voluerit, non solum ei liceat, set inferat ad loco sancto, fisco distringente, duplum tantum et alterum tantum, et quod quis repetit, evindicare non valeat set presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizunburg, sub die pridia kalendas ianuarii anno VI regni domni nostri Caroli. Testes: Sigibald qui hanc testamentum donationis fieri rogavit. Theoderih. Salacho. Rihbald. Winihart. Starcman. lrminrat. Ruadarat. Egino. Erbione. Hildiberto. Uluerit. Iring. Ego Gawinus acsi indignus scripsi et subscripsi.