Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 127


Datierung: 819 08 03
Ausstellungsort: Au am Rhein

Carta Meginheri et Wigbaldi de Alisacinse.

Ille bene possidet rebus in seculo qui de caducis comparet sibi premia sempiterna, et de terrena merchatur celestia. Ego enim in dei nomine Meginheri et Wigbaldus tradidimus in elemosina Walberti omnes res suas, quas ille nobis manu potestativa tradidit ad monasterium Wizunburg tradidisse. Quod ita et fecimus ad predictum monasterium, ipsud in honore sancti Petri constructum esse constat. Hoc est res proprietatis sue quas habuit in pago Alisacinse in villa que vocatur Furtesfeld et quae constat in marca Franchenheim quantumcumque in ipsa villa vel in ipsa marca de proprietate habere dinoscitur, id sunt hobas II et curtilem I in dominicato, et quicquid ad illum curtilem atque ad illas hobas in ipsa marca et in ipsa villa ad illas res aspicere videtur, cum terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mobilibus et inmobilibus cultis et incultis, preter illas res quas dedit suprascripto Wigbaldo qui mecum istam traditionem confirmavit, id est pratellas II, iurnalem I, et infra curtile dominicato circumseptum in uno angulo ad occidentalem plagam unam partem modicam de curtile dominicato. Et econtra dedit ille ad partem sancti Petri viam publicam lde curtile nostro dominicato exire in silvam ad aquam et ubicumque voluerint servitores eius usque in evum. Similiter dedit ad Franchenheim hobam I atque agros non modicos in dominicato ad arandum, et quicquid in ipsa so villa vel in ipsa marcha habere videatur, nec non ad Berge hobam I et quicquid in ipsa marca vel in ipsa villa habere videatur. Haec vero suprascripte res tradidimus adque transfundimus totum et integrum cum terris edificiis pascuis pratis silvis cuitis et incultis et mancipiis his nominibus: Danna Duala Erlolf Hagano Irmindrud et filia eius Godalind Gisalmunt Wolthild Haduger Sigitrud, ita ut ab hac die ipsa locus sanctus vel rectores eius suprascriptas res habeant teneant atque possideant, suisque successoribus derelinquant, ad faciendum quod voluerint. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris ac proheredibus illius, qui contra hanc cartulam venire conaverit, vel inmutare conaverit, inferet ad partem iam dicte aeclesie cum cogente fisco auri uncias II, argenti pondus V, et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in villa Augia, sub die III nonas augusti anno VI regnante Ludouvico imperatore feliciter amen. Testes: Meginheri et Wigbaldus qui hanc traditionem fieri fecerunt in elemosina Waldberti. Milo. Herimuat. Rantwig. Gisalrih. Gozolf. Bereheri. Ratheri. Unwanc. Ego enim Guntbertus scripsi et subscripsi.