Datierung: 788 01 29
Ausstellungsort: (Weißenburg)
Igitur ego in dei nomen Williharius et Witharius cogitantes pro animarum nostrarum remedium, ut aliquod mancipium nomen Adalsuind condonassemus ad partem sancti Petri, ubi Erembertus episcopus eo tempore preesse videtur. Quod et ita fecimus in ea vero racione, ut mundiburdem vel defensionem sibi eligat ad monasterio Wizunburg et annis singulis in censum studeat dare denalrios sex ad festivitatem sancti Martini III idus novembris, et nemini nullum servicium non faciat, nisi quod laboratum habet vel laborare potuerit sibi habeat ad possidendum. Factum testamentum, sub die IIII kalendas februarii anno XX regnante Carolo rege Francorum. Ego Adallandus scripsi et subscripsi.