Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 125


Datierung: 788 03 16
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta Hildane de pago Alisacinse.

ln Christi nomen. Ego Hilda tradidi Albherio de rebus meis, ut traderet ad monasterio Wizenburg quod est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri, ubi domnus Ermbertus abba preesse videtur. Hoc est quod tradidi illi manu propria in pago Alisacinse hobam I, ubi habitat Beutgis in villa Blidolfestorf, et filium suum nomine Thiotgis et quicquid ad ipsa hoba aspicere videtur, et in ipsa hoba sunt iurnales XX, pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, et illam harenam quod ad ipsa aspicit, per omnia mediam partem. Et in Huluinesheim servum unum cum omni peculiare suo mediam partem, nomen Hildolf. Quod et ita fecit Albherius, sicut rogavi illum, tradidit ad supradicto monasterio omnes res quae supra nominavimus, ut ipsi servi dei qui ibidem deo serviant, teneant atque possideant, et quicquid exinde facere voluerint Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, et cetera. Factum testamentum sub die XVII kalendas aprilis anno XX regnante Carolo rege nostro. Testes: Albheri. Nordheri. Agino. Wuinihertus. Sigiholfo. Wollhart. Ribald. Ego Hildibodo scripsi et subscripsi.