Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 124


Datierung: (787-792)
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta Liudrichi de Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomen Liudricus et filius meus Radulfus cogitamus fragilitatem corporis, et totum hiennem non parvum set plurimum formidantes, ut incertosa vite nostre excessu ante tribunum iudicis veniam mereamur, ideoquo donamus ac deputamus pro mercedem et remedium anime nostre et pro stabilitate nostra ad sacrosancta basilica sancti Petri apostoli que est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wizunburg, ubi Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod donamus in villa quod dicitur Gerlaicovilla in pago Alisacinse hoba I cum prato ad caradas X et vinea I ad carradas IIII tam pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum a die presente ibidem dono, ita ut supramemorata basilica habeat tameat atque possideat, et suis abbatibus ibidem deservirentibus proficiat in augmentum. Testes: Liudrih. Radolfo. Ruadrih. Uveliman. Wulvicho. Waldrid. Ego Hildibodo scripsi.