Datierung: 788 02 22
Ausstellungsort: (Weißenburg)
Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg et est constructum super fluvio Lutra in pago Spirinse in honore sancti Petri vel ceterorum sanctorum, ubi domnus Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. lgitur ego Erbio donator dono donatumque in perpetuum esse volo pro remedium anime me et patris mei Ruotberti. Hoc est quicquid uisus fui habere in Duntenhuson, id est tercia pars de una mansura, et quicquid, ad ipsa aspicere videtur, tam terris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, totum et integrum, ut ipsi famuli dei, qui ibidem Christo obediant, teneant atque possideant, et quicquid inde facere voluerint per omnia abeant potestatem, suisque successoribus proficiat in augmentum. Si quis vero, et cetera. Testes: Erbio. Factum testamentum sub die VIII kalendas martii anno XX regnante Carolo rege nostro. Ego Hildibodo scripsi.