Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 122


Datierung: 778 04 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Beratmundi de pago Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio et in eterna beatitudine retribuere confidimus, igitur in dei nomen ego Beratmundus tradidi ad monasterium Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra, ubi Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quod dicitur Lonenbuach, quicquid in ipsa villa uisus sum habere, totum et ad integrum a die presente. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris seu quislibet ulla oposita persona qui contra hanc paginolam testamenti venire conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus ipsius monastedi auri libras II, argenti pondus V coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat, stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg, sub die IIII kalendas madii anno X regnante domno nostro Carolo rege Francorum. Signum Beratmundo qui hanc cartolam fieri rogavit. signum Ruadmundo. Signum Rorih. signum Radolfo. Ego Cadualus cancelarius scripsi et subscripsi.