Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 121


Datierung: 781 12 22
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Marcwardi de pago Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribueri confidimus. Igitur ego in dei nomen Marcwardus cogitans fragilitatem corporis, et totum gehennam non parvum, set plurimum formidans, ideoque dono ac deputo pro mercedem et remedium anime meae et pro stabilitate mea ad sanctam basilicam sancti Petri apostoli que est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wizenburc, ubi Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Biberesheimomarcu casale cum curtile, campis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus omnia, sicut superius diximus, totum et ad integrum a die presentc ibidem dono, ita ut memorata basilica et custores eius hoc habeant teneant atque possideant, et suis successoribus ibidem deservientibus derelinquant in augmentum. Si quis vero, quod fieri non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus monasterii ipsius auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat. Actum in monasterio Wizenburc, sub die XI kalendas ianuarii anno XIIII regnante domno nostro Carolo rege Francorum. Testes: Marcwart. Sigibald. Ego Cadualus scripsi.