Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 120


Datierung: (782-790)
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta Thiodoni de pago Alisacinse.

Ille bene possedit rebus in seculo qui de caducis conparat sibi premia sempiterna. ldeoque in dei nomine igitur ego Thiodo in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatolum meorum ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilica sancti Petri apostoli que est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wuizenburcgus, ubi Erembertus episcopus eu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quod dicitur in Saxinesheimomarcu et Rorheim quicquid adtingit de alode paterno meo hoc sunt iurnales X et de prado ad carradas II et de vinea ad carradam I, et omnia edificia que in vestro beneficio habeo constructa totum et ad integro a die presente ibidem dono habeant teneant atque possideant suisque abbatibus ibidem deservientibus proficiat in augmentum. Si quis vero, quod Futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris seu quislibet ulla oposita persona qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam frangere voluerit, inferat ad partibus ipsius monasterii auri librum I, argenti pondus II coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Testes: Thiodo qui hanc cartolam fieri rogavit. Baldger. Wialo. Milo. Scerpholt. Reginolt. Adalger. Uolcrat. Ego Adalandus cancellarius scripsi et subscripsi.