Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 119


Datierung: 775 01 31
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Winibaldi de pago Alisacinse.

Ego enim in dei nomen Winibaldus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum ut veniam delictis meis consequia merear. Idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg et est constructum super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Erembertus episcopus seu abbas eo tempore esse videtur. Dono igitur ad ipso monasterio donatum in perpetuum esse volo, hoc est in pago Alisacinsa in villa Vurrinhaim et in Hlidhamomarcu totum et ad integrum ibidem locis ad prefatam basilicam volo esse donatum quicquid in ipsas villas uisus fui tenuisse, tam terris domibus campis pratis pascuis silvis vineis aqui aquarumque decursibus acolabus et mancipiis his nominibus: Albheri, Wolgard. In alia villa in Hawihaim totum et ad integrum, campis pratis silvis et cetera. Ipsam rem superius nominatam ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint libærum in omnibus perfruantur arbitrium. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris qui contra hanc epistolam donacionis meae venire temtaverit aut eam infrangere voluerit, non solum ei liceat, insuper inferat partibus ipsius monastem cum cogente fisco auri libram I, argenti pondus III, et quod repetit, evindicare non valeat, set presens epistola omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in ipso monasterio, sub die II kalendas februarii anno VII regnante domino nostro rege Francorum Carolo. Testes: Winibald. Bereheri. Herod. Rihbald. Ego Waldrichus diaconus scripsi et subscripsi.