Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 118


Datierung: (782-790)
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Ille bene possidet rebus qui de caducis comparat sibi premiam sempiternam. Igitur in dei nomen ego Nortbertus dono ad monasterium Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Erembertus episcopus eo tempore presse videtur. Hoc est quod dono pro patre meo Stracfrido in pago Alisacinse in villa vel in marca que dicitur Munifridesheim iurnales V, ut ipsi monachi qui ibidem deserviant hoc habeant teneant atque possideant et eorum sucessoribus ad possidendum derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Ego Adallandus acsi indignus scripsi et subscripsi.