Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 114


Datierung: (763-784, wahrscheinlich 774-779)

Carta Rihulba de pago Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Ergo ego in dei nomen Rihulba in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum ut veniam delictis meis consequi merear in Futurum, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilica sancti Petri apostoli que est constructa super fluvio Lutra in monasterio Wizenburg, ubi Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quod dicitur Gerlaigouvillare et quicquid in ipsa villa habere visa sum tam terris pratis pascuis omnia et ex omnibus, sicut superius diximus, totum et ad integrum a die presente ibidem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris qui contra hanc paginolam testamenti venire conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus ipsius monasterii auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat et quod repetit vindicare non valeat, stipulacione subnixa. Signum Rihhulba. signum Folrado. signum Starculfo. signum Buaboni. Ego Geroinus scripsi et subscripsi.