Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 113


Datierung: 780 07 25
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Agiberti de pago Alisacinse.

Ego enim in dei nomine Aghibertus donator in amorem domini nostri lesu Christi et remissionem peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wuizenburg, ubi vir venerabilis Erembertus episcopus eo tempore rector esse videtur. Dono igitur ad ipso monasterio donatumque in perpetuum esse volo, hoc est porcionem meam in pago Alisacinse in villa Sasenheim in Chachenheim quicquid ibidem proprium uisus sum habere vel dominare ad integrum, tam terris pratis pascuis campis silvis aquis aquarumque decursibus, mancipia dua his nominibus: Folchildi, Chaidinc, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam hoc habeant teneant adque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem, et ista donacio stabilis permaneat. Acta in monasterio Wizenburg sub die VIII kalendas agustas, anno XII regnante domino nostro Carolo rege. Testes: Agiberdo. Sigibald. Sigibert. Liudrih. Baldrih. Muatheri. Hildwig. Geroldo. Garomanno. Ego Geroinus scripsi et subscripsi.