Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 115


Datierung: (833-) um 850 (-860)
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Albrihi de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburc et est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri, ubi domnus abba Mimoldus preesse videtur. Et ego in dei nomen Albirih cogitavi ut aliquid de rebus meis ad supradictum locum condonare deberem, quod et ita feci. Dedi in pago Alisacinse in villa seu in marca Cazfelda seu in Hoholfesheim iurnales XXXII, prata ad carradas II. Recepi e contrario ab eodem monasterio in ipsa marca mansasctl II et quicquid ibidem de rebus sancti Petri consistit, in ea vero racione ut ego ipse diebus vite meae habeam et post obitum meum filii mei Irminhart et Reginwiz, Hitta quamdiu vixerint ipsam rem habeant et annis singulis ad festivitatem sancti Martini uncias VII persolvamus in censum et pullos X et ova LX. Et si senior meus evenerit, servicium ei prebeam, si monacus eius venerit, similiter faciam. Si quis vero, quod fieri non credo, et cetera, stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg. Testes: Albrih qui hanc tradicionem fecit. Odrih. Winihart. Landoit. Buo. Gozbert. Muatheri. Thiodrih. Ego Wenilo scripsi et subscripsi.