Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 112


Datierung: 776 08 30
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Hariberti de pago Alisacinse.

Ego enim in dei nomen Heribertus donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizenburg et est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum, ubi vir venerabilis Erembertus episcopus seu abba preesse Videtur. Dono igitur ego Haribertus ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum esse volo, hoc est quod dono in villa Westhof in pago Alisacinse quicquid ibidem uisus sum habere aut laboratum habeo vel deinceps laborare potuero, et mancipias VII his nominibus: Wolfgoz, Reginolf, Winithrut, Freido. Libuni, Fridaburc, Duada. lsta omnia et ex Omnibus sicut superius diximus totum et integrum a die presente ad ipsum monasterium condonavi, ut ipsi custores qui ibidem deserviunt, habeant teneant et suis posteris derelinquant. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego aut aliquis de heredibus meis qui contra hanc epistolam a me factam venire temptaverit vel infrangere voluerit, iram dei incurrat, et coactus exsolvat auri libram I, argenti pondera II, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizenburg sub die III kalendas septembris anno VIII regnante domino nostro Carolo. Testes: Heribert. Thancheri. Ego Kadoalus scripsi.