Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 111


Datierung: 784 01 28

Carta Cierolfi et Burgratane de Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris ad locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribueri confidimus. lgitur ego in dei nomen Cearolfus et coniunx mea Burgradaneal donavimus donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est quod donavimus in elemosina Burgradane in pago Alisacinse in villa quod dicitur Biberesthorf vel in ipsa fine quicquid genetrix mea Dada mihi moriens dereliquid tam mansis casis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus totum et integro omnem porcionem meam. Ista omnia superius denominata donavimus ad monasterio Wizenburg, ubi vir venerabilis Erembertus episcopus preesse videtur, ut ipsi monachi qui ibidem deserviant, hoc habeant teneant atque possideant et suis posteris in dei nomine derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Factum testamentum sub die V kalendas februarias anno XVI regnante domino nostro Carolo rege. Testes: Ciarolf. Burgrad. Gerold. Irminfrid. Rantwig. Theotberto. Rihberto. Udoll. Sigibald. Rihbald. Ego Adallandus acsi indigenus scripsi et subscripsi.