Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 110=154


Datierung: 791 10 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Gundharii et coniuge sue Gotaniwa, de [pago] Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg ubi vir venerabilis Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Igitur ego enim in dei nomine Guntheri et coniunx mea Godaniwi tradere cogitavimus de re nostra ad loca sanctorum, quod ita et fecimus. Id est in pago Alisacinse in villa Lonenbuah quicquid ibi visi fuimus habere tam terris domibus edificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis, vobis famulis die qui ad supradicto mansterio deo militatis hoc tradimus de iure nostro in iurem dominacionis vestre, habendi tendendi vel quicquid exinde eligeritis faciendi Christo propicio in omnibus hebaetis potestatem. Si quis Actum in monasterio Wizenburg sub die kalendas octobris anno XXIII regnante Carolo rege Francorum. Testes: Guntheri. Godaniwi. Rihbald. Hildibodo. Wirunt. Altfrit. Reginhart. Rantwig. Albrih. Ego Hildibodo scripsi et [sub]scripsi.