Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 109


Datierung: 782 02 27
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Hildiniwa de pago Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Ergo ego in dei nomine Hildiniwia in amore domini nostri Iesu Christi et remissionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futurum, dono donatumque in perpetuo esse volo ad monasterium Wizenburg quod est constructum super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in villa quod dicitur Lonenbuah in pago Alisacinse quicquid ibidem de alode paternico aut de maternico uisus sum habere tam terris pratis pascuis campis silvis edificiis aquis aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus. Totum et integrum a die presente trado atque transfundo de iure meo in iurem dominacionis vestre ut quicquid exinde facere volueritis, liberam in omnibus habeatis potestatem. Actum publice in monasterio Wizenburg sub die III kalendas martii anno Xllll regni domini Karoli regis Francorum. Teste Hildiwino qui hanc donacionem fieri rogavit. Testes: Dodan. Uadalrih. Ruading. Aldulfo. Ego Adallandus scripsi et subscripsi.