Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 108


Datierung: 766 03 07
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Rihsuindane de pago Alisacinse.

Sacrosancte aeclesie sancti Petri que est constructa in marca Urenwilare, ubi in dei nomine Erembertus abba eo tempore preesse videtur. Ego itaque Rihsuinda femina dono pro remedium anime meae ad ipso loco sancto donatumque in perpetuum ut permaneat esse volo. hoc est in marca Atinhaim de terra aratoria campum I quod habet legitimos iurnales XII, ipso campo coniacet, pro petras watrowatus est et designatus ad integrum et mancipia his nominibus: Ruadsuinda cum infantibus suis III, Ruadgango, Ruadhario, Ruadhardo, a die presente ad ipso loco sancto trado atque transfundo, ut ab hac die ipsam rem superius denominatam ipsa casa dei vel congregacio eius hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus Christo propicio derelinquant, faciendi inde quod voluerint liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, et cetera. Acta in monasterio Wizenburg sub die nonas marcias, anno XV regni domni nostri Pippini regis. Testes: Ricsuinda. Reginoldo. Hunoldo. Hildifrido. Ricbaldo. Wolfmundo. Hadericho. Eremberto. Lantoldo. Ego Fruatolfus scripsi et subscripsi.