Datierung: 7(9)0 07 23
Ausstellungsort: Weißenburg
Ego enim in dei nomine Vulvingus donator in amorem domini nostri lesu Christi et remissionem peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizenburg et est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Erembert episcopus rector esse videtur. Dono igitur ad ipso monasterio donatumque in perpetuum permaneat esse volo hoc est in pago Alisacinse in villa Lonenbuah quicquid in ipsa villa vel in ipsa marca uisus sum tenuisse vel dominasse ad integrum, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii rem superius nominatam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Acta in monasterio Wizenburg sub die X kalendas agustas, anno XXII regnante domno nostro Carolo rege Francorum. Testes: Wulvinc. Radinc. Anchone. Guadolf. Hildiger. Sigibodo. Thiotberto. Ego Hildibodo scripsi et subscripsi.