Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 106


Datierung: (782-787) 07 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Buradi de pago Alisacinse.

Ille bene possidet res in seculum qui de caducis comparat premia sempiterna. ldeoque ego in dei nomine Buradus cogitans pro remedium anime meae vel coniuge mea Otlindane in amore domini nostri lesu Christi et remissionem peccatorum nostrorum, ut veniam delictis nostris consequi mereamur in futuro, dono donatumque in perpetuum esse volumus ad basilica sancti Petri apostoli que est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wizenburg, ubi Erembertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quod dicitur Hohenwilari quicquid in ipsa uvilla uisus sum habere tam terris domibus aedificiis pascuis vineis silvis et mancipiis his nominibus: Gerold, Egiwar, aquis aquarumque decursibus, et omnia sicut superius diximus, totum et ad integrum a die presente hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant. Si quis vero. Acta in monasterio Wizenburg sub die V kalendas agusti. Testes: Burado, Sigibaldo. Rihbaldo. Winihartot. Bornulfo. Wielhario. Meginbaldo. Sigibaldo. Hildifrido. Hildiriho. Ego Adallandus scripsi.