Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 105


Datierung: 772/775 05 02
Ausstellungsort: Brumath

Carta quam fecerunt Werilandus et Herilind de Briningovilla.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in honore Petri apostoli ceterorumque sanctorum, ubi in dei nomine Ermbertus episcopus preesse videtur. Ego itaque Werilandus cogitans bona retribucionis eterna, seu pro animae Friecchoni et Adalhelmi dono ad iam dicto loco donatum in perpetuum esse volo hoc est in loco qui dicitur Briningesdorph quicquid ibidem ego Werilandus et Herilind coniunx mea habuimus, et servumun unum nomine Gozheri. Haec omnia dono a die presenti ad iam dictum monasterium trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis seu quislibet ulla opposite persona qui contra hanc paginolam venire temptaverit, inferat ad iam monasterio dicto loco sancto auri uncias II, argenti pondus V coactus exsoluat et quod repetit evindicare non valeat, set hec epistola stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum pubblice ad Brumagad anno llll so regnante Karolo rege, VIII kalendas iunii. Signum Werilandi qui hanc donationem fieri rogavit.Testes: Wahho. Fartgern Reginbraht. Irmbraht. Hatto Ego Wolfhardus scripsi et subscribsi