Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 104


Datierung: (782-786 vor 06)
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Starcholfi de Gerleichesdorph.

Ille bene possidet rebus in seculo qui de caducis comparat sibi premia aeterna. Ideoque ego in dei nomine Starcolfus cogitans fragilitatem corporis et ideo dono ac deputo pro mercede et pro remedium animae meae et pro stabilitate mea ad sacro monasterium sancti Petri quod est constructum supra fluvio Lutra, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quod dicitur Gerleichovilla iurnales IIII et dimidium et de prata ad I carradam de foeno, totum et ad integrum a die presenti dono ibidem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris ac proheredibus seu quislibet persona qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat et quod quis repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg. Signum Starcolfi qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: †Wealandoh. †Bereheri. †Ruadirih. †Beredrih. Adalrih. †Boboni. †Uolrat†. Ego Adallandus scribsi et subscribsi.