Datierung: 7(66) 07 01
Ausstellungsort: Weißenburg
Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra in pago Spirinse, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba esse videtur.Ego enim in dei nomine Blidgardis donatrix in amorem domini nostri et remissione peccatorum meorum idcirco dono ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo. Hoc est portionem meam in pago Alisacinse in Bruningovilla hobam unam ad servo uno quem Ratharius tenet, et quicquid filius meus Radolfus mihi moriens dereliquid, vel quicquid ibidem ad presens possidere videor tam de alode parentum vel de qualibet adtractu totum et ad integrum ad prefato monasterio volo essen donatum a die presenti, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel rectores ipsius monasterii rem superius nominatam una cum mansis terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquante vel quicquid exinde pro oportunitate eorum vel compendio decreverint, faciendi liberam in omnibus habeant arbitrium. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa, quod absit, aut ullus de heredibus meis seu qualibet ulla opposita persona aut extranea qui contra hoc testamentum donationis quod ego spontanea voluntate fieri decrevi, venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, divina illum ulcia subsequatur et a limitibus ecclesiae vel a communione extraneus efficiatur et inferat una cum cogente fisco auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat, et quod quis repetit evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in ipso monasterio sub die kalendas iulii anno quinto decimo regnante Pippino rege. Signum Blidgart quae hoc testamentum donationis fieri et firmare rogavit. Testes: †Hroderih. †Raginbraht. †Berteriho. †Helphand. †Berehario. †Horsconi. †Thioderih. †Uveliman†. Ego Geroinus in dei nomine hanc donationem et scribsi et subscribsi.