Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 101


Datierung: 786 (787?) 05 09
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Radingi de Lonunbuah.

In Christi nomine ego itaque Radingus donator dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus et abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Lonunbuah vel in ipsa fine quicquid ibidem uisus sum habere vel dominare totum et ad integrum tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, hoc trado de iure meo in ius dominationis vestre, ut ipsi custodes qui ibidem serviunt, habeant teneant atque possideant suisque successoribus proficiat in augmentum, in ea vero ratione ut, dum advixero, sub usu fructuario ordine habeam excolere et annis singulis in censum studeam dare denarios quattuor, post quoque discessum meum cum omni integritate ad supradicto monasterio revertatur. Si quis vero qui contra hanc donationem venire temptaverit aut inrumpere vel infrangere voluerit, inferat ad ipsum monasterium auri libras IIII, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit, evindicare non valeat, stipulatione subnixa, presens donatio omni tempore firma permaneat. Actum hoc testamentum ad ipsum monasterium sub die VII idus madias anno XVIII[I] regnante Karolo rege. Signum Radingi qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: Engilbertus. † Egiheri. † Sigibald. † Rihholf. † Reginhart. Helphant. † Wualdrih . Ego Adallandus indignus scribsi et subscribsi.