Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 100


Datierung: 788 08 22
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecerunt Hildolfus et Sigiboto.

In dei nomine ego Hildolfus rememoratus sum diem iudicii, ubi sola pietas et Misericordia subvenitur. Proinde rememoratus sum illum dominicum sermonem qua scribtum est de suis propriis rebus semet ipsum redimere. Propterea omnia quicquid conqvirere potui aut conquestum uisus sum habere per firmam manum Sigiboti ex spontanea voluntate tradidi sub presentia testium, ut ipse firma et libera potestate haberet ad traditionem pro mercede et salute animae meae ad sacrum sanctum monasterium sancti Petri apostoli cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra in pago Spirinse, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod donavi ego Hildolfus in villa Lonunbuah in pago Alisacinse, hoc sunt mancipia duo his nominibus: Albuni, Lantfrid, tam terris quam silvis pratis pecuniis domibus aedificiis omnia cum omnibus ex integro tradidi atque transfundi, quod in perpetuum esse volo, ut a die presente ipsi ibidem deo desistentes monachi firmam ac liberam habeant potestatem pro utilitate ipsius monasterii faciendi, teneant possideant vindicent atque defendant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego Hildolfus aut ullus de heredibus qui contra hanc cartulam donationis protemptare aut infrangere voluerit et quod repetit evindicare non valeat, solvat fisco auri libras II, argenti pondus V, donatio haec omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburg sub die XI kalendas septembris regnante Karolo rege anno XX. Signum Sigiboti qui hanc tradicionem tradidit. Testes: Ringolf †· Egiheri †. Rading †. Altfrid. Reginhart †. Hildiboto †. Albrih †. Ego Eggibaldus peccator scribsi et subscribsi.