Datierung: 787 05 09
Ausstellungsort: (Weißenburg)
In dei nomine ego itaque Sigiboto donator dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus abba praeesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Lonunbuah vel in ipsa fine quicquid de paternico ibidem uisus sum habere tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus totum et integrum a die presenti, hoc trado de iure meo in ius dominationis vestre, ut ipsi custodes qui ibidem deserviunt habeant teneant atque possideant, in ea vero ratione ut, dum advixero, sub usu fructuario ordine habeam excolere et annis singulis in censo studeam dare denarios quatuor ad festivitatem sancti Martini, post meum quoque discessum cum omni integritate ad supradicto monasterio revertatur. Si quis vero qui contra hanc paginolam testamenti venire temptaverit aut frangere voluerit, inferat ad ipsum monasterium auri libras IIII, argenti pondus V coactus exsolvat et presens donatio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Factum testamentum sub die VII idus madii anno XVIIII regnante Karolo rege. Signum Sigiboti qui hanc donationem fieri rogavit. Testes Engilbertus. † Egiheri. † Richolf †. Reginhart. † Helphant. † Waldrih. † Vulvicho. Weliman †. Hardrat †.Bodalin †. Ego Adallandus hanc paginolam scribsi et subscribsi.