Datierung: 783 08 12
Ausstellungsort: (Weißenburg)
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio, in eterna beatitudine retribuere confidimus. lgitur ego in dei nomine Beratger pro intuitu timoris dei vel pro anime meae remedium dono donatumque in perpetuum permaneat esse volo. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Lonunbuah quicquid ibidem uisus sum habere tam de paternico quam de maternico seu de quale attractu ad me pervenit tam mansis casis campis silvis aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum dono ad monasterium sancti Petri quod est constructum super fluvio Lutra, ubi vir apostolicus Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur, ut ipsi custodes qui ibidem deserviant. ipsas res vel ipsas terras Christo propicio in omnibus habeant potestatem, et suis posteris ad possidendum derelinquant vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod esse futurum non credo, quod ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inferat una cum sociante fisco ad ipsum monasterium duplum tantum vel alium tantum quantum ipsa res meliorata valuerit, stipulatione subnixa. Actum puplice hoc testamentum sub die II idus augusti anno XV regnante Karolo rege. Signum Bertger qui hoc testamentum fieri rogavit. Testes: Buwo. † Cierolf. † Hatto. Irmfrid. † Wanger. † Rantwig. Ego Adallandus scribsi et subscribsi.