Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 97


Datierung: 784 07 25
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Beratsvind de Alisacinse.

ln Christi nomine ego Beratsvind pro intuitu timoris dei et pro remedium animae meae dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium Wizunburg quod est constructum in honore sancti Petri vel ceterorum sanctorum in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi domnus Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse omnes res meas in loco Buussovilare, quicquid ad ipsa villa vel in ipsa marca aspicit de rebus meis in mansis casis pomariis vineis com omnia factura campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis vel de paterno vel materno vel de qualicumque attractu ad me pervenit, de mea dominatione ad dominationem ipsius monasterii trado atque transfundo, ut ab hac die custodes qui ibidem deserviant habeant teneant atque possideant suisque abbatibus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inferat una cum socianti fisco auri libras V, argenti pondus X et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum puplice in monasterio Wizunburg sub die VIII kalendas augusti anno XVI regni Karoli. Signum Beratsuind, quae hoc testamentum fieri rogavit. Testes: Albirih. † Ratfrid. † Brining. † Hrerardus. Presentinus. Ego Geroinus scribsi et subscribsi.