Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 96


Datierung: 779 12 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Beratgart et Waltmanni de Alisacinse.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. lgitur ego in dei, nomine Beratgart et Waltmannus cogitavimus pro remedium animae nostrae et remissione peccatorum nostrorum ut veniam consequi mereamus in futurum, concedimus a die presenti concessumque in perpetuum esse volumus ad basilica sancti Petri apostoli quae est constructa super fluvio Lutra in pago Spirinse in monasterio quod vocatur Wizunburg, ubi Ermbertus episcopus seu abba presenti tempore esse videtur. Hoc est quod donamus in villa Lonunbuah Domgisus cum hoba sua et Waldolf cum hoba sua, et in Thancratesheimovilla Hartwinus cum hoba sua, et cum omni peculiare eorum in pago Alisacinse tam terris domibus aedificiis mancipiis his nominibus: Domgis Ludolf Liudolt Williolf Baugolf Hartwin Crosmuat Liutgart Odgunt, tam vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus, sicut superius diximus, totum et ad integrum a die presenti ibidem donamus, ita et memorata basilica habendi tenendi donandi vendendi commutandi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris ac proheredibus meis seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg anno XII regnante Karolo rege, V kalendas ianuarii. Signum Bertgartae et Waltmanni l qui hanc donationem fieri rogaverunt. Testes: Waltman. Thiotbertus. EburheriRingolf. Ego Kadualus scribsi et subscribsi.