Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 95


Datierung: 777 12 09
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Beratgartae.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Ego igitur Bertgart cogitans pro animae meae remedium dono donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago Alisacinse in villa que dicitur Lonunbuah, hoc sunt hobas III cum curtilis et quicquid ad ipsas curtiles aspicere videtur tam terris domibus edificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus sicut superius diximus, seu mancipiis totum et ad integrum a die presenti ibidem dono hoc habeant teneant atque possideant suisque abbatibus ibidem derservientibus proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris ac proheredibus meis seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hanc paginolam I testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburgo sub die V idus decembris, facta cartola ista anno X regnante Karolo rege Francorum. Signum Beretgarda qui hanc paginolam testamenti fieri rogavit Testes: † Sigiboto. † Ringolf †. † Slaugo. Ego Kadualus scribsi et subscribsi.