Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 94


Datierung: 780 07 22
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Beretgarti de Lonunbuah.

Ego enim in dei nomine Beratgart in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum idcirco dono ad monasterium cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est portionem meam in pago Alisacinse in loco qui dicitur Lonunbuah, hoc sunt iurnales CCXX de terra culta, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel custodes eius ipsam terram habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde pro oportunitate eorum vel compendio decreverint, faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri minime credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis seu qualibet ulla opposita persona aut extranea qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam inrumpere vel infrangere voluerit, non solum ei liceat, sed inferat una cum cogente fisco ad ipsa casa dei duplum tantum et alterum tantum et quod quis repetit evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg sub die XI kalendas augusti anno XII regni Karoli. Signum Beratgart quae hanc donationem fieri rogavit. Testes: Erloinus. † Emmonus. † Heriwart. Ruadgoz. † Ruadwin. Ego Geroinus presbiter et emmanuensis hanc paginolam testamenti scribsi et subscribsi.