Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 93


Datierung: 777 03 23
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fecit Beretgart.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Beratgart in honore domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futurum, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilica sancti Petri apostoli quae est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wizunburg, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa que dicitur Lonunbuah hobas II et illos servos super ipsam terram commanentes: Starcholf cum uxore sua Reginhilt, Wolfolt cum uxore sua Angilthrud, Geldolf, Reginhilt, Ahlind, Angilthrud, Wenilo, tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus, sicut superius diximus, totum et integrum a die presenti ibidem dono, ita ut memorata basilica habeat teneat atque possideat et suis abbatibus ibidem deservientibus proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris proheredibusque meis seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hanc paginolam testament adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburgo sub die X kalendas aprilis, facta cartola ista anno VIIII regnante domno Karolo rege. Signum Beratgard, qui hanc paginolam testamenti fieri rogavit. Testes: Ruadwin. † Adalhelm. † Erloinus. † Slougolf. † Heriwart. † Adalger. † Adoinus. † Wialheri. † Scerfuni †. Ego Kaduwalah scribsi et subscribsi.