Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 92


Datierung: 780 07 21
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Ercanfridi de Gerleihesdorph.

Ego enim in dei nomine Ercanfridus donator in amore domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum. Idcirco ad monasterio dono cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Ermbertus episcopus presenti tempore seu custos esse videtur. Dono igitur ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa Gerleiheshaim marca hoc sunt iurnales XX, prata ad carradas VI tantum, in ea ratione ut ipsa casa dei vel agentes eius hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomen derelinquant et quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, non solum ei liceat, sed inferat una cum cogente fisco ad ipsa casa dei duplum tantum et alium tantum et quod quis repetit evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma permaneat. Actum in monasterio Wizunburg sub die XII kalendas augusti anno XII regnante domino nostro Karolo rege Francorum. Signum Ercanfridi qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: Hariolf †. † Ruadrig. Uveliman. † Adalrih. † Thiotbertus. † Aldrih †. Ego Geroinus scribsi et subscribsi.