Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 91


Datierung: 769 06 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Reginberti et Uadalharti de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri et sancti Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Ego enim in dei nomine Reginbertus donator in amore domini nostri Iesu Christi et pro requie genitore meo Uádalharti dono ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est in pago Alisacinse in villis cognominantibus Margbergauilare et Bruningouilare hoba una quam Adalharius tenet cum omni integritate quicquid ad ipsa hoba aspicere videtur, tam terris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus ad integrum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis seu qualibet ulla opposita aut extranea persona qui contra hanc epistolam donationis, quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, divina illum ulcio sequatur et a limitibus eclesiae vel a communion extraneus efficiatur, et insuper inferat una cum socii fisco auri libram unam, argenti pondus II coactus exsolvat et quod quis repetit, evindicare non valeat, sed presens donatione a me facta omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburgo sub die IIII kalendas iulii anno I regnante domino nostro Karolo rege Francorum. Signum Reginberti qui hanc donationem fieri rogavit. Testes: Wigfrid. Arbio. † Waldo. † Throant filio Buoni. ††Vulvicho. †Herigerno filio Erperamno. Ego Geroinus acsi indignus presbiter et emmanuensis scribsi et subscribsi.