Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 90


Datierung: 779 10 09-780 10 08
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Sacconis de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba presenti tempore preesse videtur. Igitur ego in dei nomine Sacco in amore domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futurum, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilicam sancti Petri apostoli. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villa quae dicitur Eccenhaim quicquid in ipsa villa pater meus vel mater mea morientes derelinquerunt et ad Adone concambiavimus tam terris domibus aedificiis pratis pascuis vineis sil vis aquis aquarumque decursibus et similiter in Danoneuilare tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis et mancipiis his nominibus vel quicquid in Radolfeshamomarca vel in Walaum. Similiter trado seu mancipiis in ipsis locis: Amulwara cum filio suo, Baltmundo cum uxore sua Bettanae et cum filio suo, Frauihilt, Frauileob cum filio suo, Waltrada cum filia sua. Omnia et ex omnibus, sicut superius diximus, totum et ad integrum a die presenti ibidem dono, ita et memorata basilica habeat teneat atque possideat suisque abbatibus ibidem deservientibus proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus ac proheredibus meis seu quislibet opposita persona qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit inferat ad partibus fisci auri libram I, argenti pondus II coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Signum Sacconis qui hanc cartolam fieri rogavit. Testes: † Ado. † Sigibald. † Roding. † Aldolf. † Uveliman. † Hericho. † Waldrih. † Rantwig. Ego Kadualus hanc cartolam scribsi et subscribsi. Actum publice in monasterio Wizunburg, facta cartola ista anno XII regnante domino nostro Karolo rege Francorum.