Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 89


Datierung: 784 08 13
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Hildibotoni de pago Alisacinse de villa Lonunbuach.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulam est Wizunburg quod est constructum et consecratum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus abba preesse videtur, ego enim in dei nomine Hildiboto donator in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum. Hoc est quod dono in pago Alisacinse in villis vel marcis que dicuntur Lonunbuach et in Bruningesdorph quicquid ibidem uisus sum habere vel dominare totum et integrum tam terris domibus aedificiis pratis pascuis silvis pomeriis aquis aquarumque decursibus, in ea vero ratione ut ipsa ecclesia vel domus domini vel agentes vel degentes rem superius denominatam vel conscribtam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine hoc derelinquant, vel quicquid exinde pro oportunitate eorum vel compendio decreverint facere liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero qui contra hanc epistolam donationis venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit vel infrangere, inferat ad ipso monasterio auri libras III, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Wizunburg sub die idus augusti anno XVI regnante domino nostro Karolo rege gloriosissimo Francorum. Signum Hildibotoni, qui hoc testamen tum rogavit fieri. Testes: † Thiotbertus. † Ciorolf. † Rantwig. † Imicho. † Guadolf. † Hildiger. † Helphant. Ego Adallandus indignus diaconus hanc paginolam scribsi et subscribsi.