Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 88


Datierung: (774-782 vor 10)

Carta Liutsuindanae de pago Alisacinse vel Spirinse sive Wormacinse.

Ille bene possedit in seculo rebus qui de caducis comparat premia aeterna. Ideoque in dei nomine Liutsuind donatrix dono in amorem domini nostri Iesu Christi et remissione peccatorum meorum ut veniam delictis meis consequi merear in futurum. Dono donatumque in perpetuum permaneat esse volo ad basilica sancti Petri apostoli quae est constructa super fluvio Lutra in monasterio quod vocatur Wizunburg, ubi Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Alisacinse vel Spirinse sive Wormacinse, ubi genitor meus Sigibaldus donavit, in ipsis locis sic dono portionem meam que nos laboravimus tam in domibus vel in aliis edificiis et que nos inantea laborare potuerimus totum et ad integrum a die presente ibidem dono, habeant teneant atque possideant suisque abbatibus proficiat in augmentum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, nos ipsi aut aliquis de heredibus ac proheredibus meis seu quislibet aut ulla opposita persona qui contra hanc paginolam testamenti adhere conaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partibus fisci auri libram unam, argenti pondus II coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Signum Liudsuindan, qui hanc paginolam testamenti fieri rogavit. Testes: † Sigibald genitore suo: † Gotabert. † Harialdo. † Wigbertus. † Raffolt †. Ego Kadualus diaconus scribsi et subscribsi.