Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 87


Datierung: 782 07 28
Ausstellungsort: (Weißenburg)

Carta quam fecit Ermbertus episcopus pro anima Liutswindae de pago Alisacinse de Bruningo villa.

Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine Ermbertus donator pro animae remedium Liutsuindae hoc est ipsas rés quicquid ipsa Liutsuind coram testibus per vuadium mihi tradidit, hoc est res illa, quicquid Sigibaldus iugalis meus mihi ad libellum dotis condonavit, sic dono vel trado ad monasterio Wizunburg quod est constructum super fluvio Lutra in honore sancti Petri apostoli, ubi ipse Ermbertus episcopus seu abba preesse videtur. Hoc est quod dono in pago Ahsacinse in villa vel in marca que dicitur Bruningouilabl quicquid ibidem eo die visa fuit habere tam mansis casis aedificiis pratis pascuis campis vineis silvis aquis aquarumque decursibus et mancipiis, totum et integrum trado de iure meo in iure dominationis ad partem ecclesiae sancti Petri apostoli, in ea vero ratione ut ipsi custores qui ibidem deserviant, habeant teneant atque possideant suisque posteris in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, Christo propitio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo quod non contingat, aut aliquis de heredibus ac proheredibus qui contra hoc testamentum venire temptaverit aut hoc inrumpere vel infrangere voluerit, inferat se ante iudicem celestem et sancto Petro reddere rationem, et insuper ad casam memoratam sancti Petri auri libras III, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Actum publice hoc testamentum sub die V kalendas augusti anno XIIII regnante Karolo rege Francorum. Signum Ermberto episcopo qui hoc testamentum fieri rogavit. Testis: Wolfraht. Ego Kadualus scribsi et subscribsi.