Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 86


Datierung: 787 03 19

Carta Gozberti quam tradidit Waldulfo et ille tradidit ad sanctum Petrum in pago Alisacinse in villa Stozzesvilla.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizunburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Ermbertus episcopus seu abba preesse dinoscitur. Igitur ego in dei nomine Gozbertus et filius meus Otharius tradidimus Waldulf et ille donavit ad sanctum Petrum. Hoc est quod traditit pro remedium animae nostrae in pago Alisacinse in villa Stozzeswila hobam I et quicquid ad ipsam hobam aspicere videtur, tam terris domibus aedificiis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus et mancipiis his nominibus: Zeizolf cum uxore sua Beratlinda, totum et ad integrum trado de iure meo in iure dominationis vestre ut ipsi custores qui ibidem serviant, habeant teneant atque possideant suisque pastoribus ad possidendum derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, qui contra hanc epistolam donationis venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inferat ad partem fisci auri libras IIII, argenti pondus V coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, stipulatione subnixa. Facta epistola sub die XIIII kalendas aprilis anno XVIIII regnante domino nostro Karolo rege Francorum. Signum Gozberti et filii sui Otharii qui hanc donationem fieri rogaverunt. Testes: † Waldolf. † Wardo. † Verchhari. † Undicho. † Arbio. † Marchraht. † Boranolt. Ego Waldirihus cancellarius scribsi et subscribsi.