Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 85


Datierung: 797 07 19
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam Gozbertus fecit de pago Alisacinse in villa Ratoluesthorph.

Ego enim in dei nomine Gozbertus trado pro filio meo Otberto ad monasterium quod vocatur Wizenburg quod est constructum in pago Spirinse super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Iustolfus episcopus seu abba preesse videtur. Idcirco dono ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum permaneat esse volo, hoc est portionem meam in pago Alisacinse in villa quod vocatur Ratolfesdorph curtile et iurnales VI, in ea vero ratione ut ipsa casa dei vel agentes eius res superius denominatam vel conscribtam cum terris cum curtilibus pascuis aquis aquarumve decursibus hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde pro oportunitate eorum decreverint, faciendi Iiberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, qui contra hanc donationem venire temptaverit vel infrangere voluerit, inprimitus iram trinitatis incurrat et insuper inferat una cum socio fisco auri libram I, argenti pondus V coactus exsolvat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Wizunburg sub die XIIII kalendas augustas anno XXVIIII regnante domno Karolo rege Francorum. Signum Gozberti qui pro Otberto filio suo hanc donationem fieri rogavit. Testes: † Thiotbertus. † Wicbertus. † Haimrich. Irmfridus. † Sigimunt. Ego Wolfhartus scribsi et subscribsi.